NAJAGENSES

NAJAGENSES
NAJAGENSES
horda Tartarorum celebris, emersêre circa A. C. 1440. Postquam enim Mogoles Tartariâ potiti sunt, A. C. 1187. Schinguis Khani auspiciis; hic, quatuor filiorum pater, primogenitum Magnum Chanum appellari voluit, cius successores Hodieque titulô istô insignes sunt. Regliquis tribus Imperii aliquam partem concessit, sed hâc lege, ut omnes primogenito subessent: Itaque Tuksi, omnes provincias Occidentales ad fluv. Volgam accepit: nimir. Deschts sive Tartariam Desertam, Russiam, Cumaniam, Bulgariam, Gothiam, Alaniam, aliasque. Schagadai filiorum tertius, Orientalem Tartariae partem nactus, provincias Mawaranachar, Corasmiam aliasque, Schagadat nomine ab ipso postea dictas, tenuit. Septentrionales Regiones ultimus accepit. Sed cum horum posteri varie inter se colliderentur, non mansit diu divisio ista, verum procedente aevô alia atque alia Regna inde emersêre. Et Occidentalis quidem Tartaria, circa A. C. 1400. discerpta est, in Regnum Zavolhense et Crimense sive Praecopense occasione expeditionis a Tamerlane in Tartariam Desthensem seu Occidentalem susceptae. Cum enim is Tuktamischum Imperatorem Tartariae desertae evertisset, Crimenses, peculiari sibi Rege creatô, Zavolhensibus ab illo tempore subesse noluerunt. Mox ex Zavolhensi Imperio alia tria Regna orta sunt, hordarum variarum defectione: nimirum Casanense, Astracanense et Naiagense, quod postremum, circa A. C. 1440. ut dictum, hâc occasione originem nactum est. Cum Imperator Zavelhensium interfecisset Okkahum, virum quendam Magnatem et fortitudinis laude inclitum: huius triginta, quos reliquerat, filii secessione factâ, iuxta castrum Sarai, defecerungt et brevi tempore adeo creverunt, ut hodie pro numerosissima et maxima Horda habeantur. Dividuntur autem in tres provincias. Cassunensem, Schicbmamaiensem et Schidaiensem; hodieque subsunt Russorum Imperatori, a tempore Iohannis Basilidis, sed a tributo immunes Hornius Orb. Imp. p. 295.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”